Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 8

Precedente Successiva

Caput IV.
Sensum esse perceptionem passionis cum discursu rei existentis
actu; et non potentiae purae informationem;
eiusque diffentiae.

~ Videtur sensus passio esse. Cum enim calorem aut frigus
sentio, calidus frigidusve fio. Non autem sentiuntur, nisi
potentes sint ad movendum, agendumque. Febricitans quidem
medici manus calorem non sentit, ut ego, quoniam non
patitur maior calor a minori: et qui aeque calidum tangit, non sentit
calorem; ergo sentimus, quando patimur et punctionem dum pungimur,
et dulcedinem, dum dulcescimus, et odorem dum afficit nares; et
colorem dum disgregat aut congregat visum; Sensus ergo passio, alteratioque
est. Sed bifariam: Nam sensibile aut delectat, aut displicet,
aut non ita validam infert passionem, quae dolorifica, aut voluptuosa
sit, sed consuetam. Illae nos delectant res, quae Symmetriam nostri
sensus in talibus organis taliter concinnatam conservant. Idcirco
blandus calor nostro similis delectat; displicent autem quae destruunt,
ut ferrum ignitum. Ita et omnia obiecta etiam sensuum interiorum, si
utilia sunt conservationi, placent, si noxia displicent. Sensus ergo non
est sola passio perfectiva, ut Aristot. putat: sed etiam corruptiva.
Porro cum quid sentimus, non totam illius vim et formam suscipimus;
patet cum lapidem videmus. Ipse enim non potest se propria spoliare
forma, nec qui spoliet, extat: sed lux resiliens eius tincta facie intrat in
oculum, tangit spiritum, afficitque facie lapidis, qua et ipsa lux est affecta:
Sicque spiritus sentit non quidem lapidis informatus forma, nam
lapis fieret. Sensus itaque non fit per informationem, sicut Aristoteli
videtur, sed per immutationem. Per informationem enim fieret totalis
destructio formae praecedentis, et introductio alterius. Tunc ergo ignem
et solem cognosco, quando ab illis immutor, sed non omnino: nam
fierem ignis: sed parum: et ex illa parva paucaque immutatione virtus
sentiens mensurat reliquum potentiae ignis, et ex aliis experimentis
in aliis rebus combustis validissima simul esse argumentatur. Sensus
igitur non solum passio est, sed ex illata passione inferentis obiecti
perceptio notionalis: et fit simul cum discursu tam celeri, quod non percipitur.
Totum enim ignem ex parte caloris, vel lucis percipere syllogismus
est. Porro cum videmus, quae alias vidimus, vel quid persimile, subito idem
patimur. Sicut cum festum celebrari intuemur, alterius festi reminiscimur,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche